

Epistola II ad Timotheum*
Caput 4: Versus 8
Reddet.Si enim fides gratia est, et vita aeterna quasi merces est fidei; videtur quidem Deus vitam aeternam tanquam debitum reddere cui debet fideli, quia promeruit illam per fidem; sed quia fides gratia est, et vita aeterna est gratia, per gratiam ergo reddet.Justus judex.Utique justus retribuendo bona pro bonis, quia tamen prius misericors est retribuendo bona pro malis; ipsa justitia qua retribuuntur bona pro bonis non est sine misericordia.